Vitam , quae faciunt beatiorem, Iucundissime Martialis, hasc sunt: Res non parta labore, sed reliara, Non ingratus ager, focus perennis, Lis numquam, toga rara , mens quieta v Vires ingenuíe, salubre corpus, Prudens simplicitas, pares amici, Convi¿tus facilis, sine arte mensa, Nox non ebria, sed soluta curis, Non tristis torus , attamen pudicus, Somnus , qui faciat breves tenebras: Quod sis , esse velis, nihilque malis , Somnum nec metuas, diem nec optes.